lunes, 22 de mayo de 2017

Retrat Cèsar



Retrat (Suetoni)
G. Iulius  Caesar fuit excelsa statura, colore candido, teretibus membris, ore paulo pleniore, nigris vegetisque oculis, valitudine prospera, sed  tempore extremo repente animo linquit atque etiam per somnum exterrebatur. Comitiali quoque morbo bis inter res agendas correptus est. Circa corporis curam morosus erat,  non solum tondebatur diligenter ac radebatur, sed vellebatur etiam. Calvitii vero deformitatem iniquissime ferebat saepe obtrectatorum iocis obnoxiam expertus est.
Ita deficientem capillum revocabat a vertice et ex omnibus decretis sibi a senatu populoque honoribus libenter ius laureae coronae perpetuo gestandae.

Habitavit primo in Subura modicis aedibus, post autem pontificatum maximum in Sacra via domo publica. 




No hay comentarios: