jueves, 8 de noviembre de 2018
Quo Medus it?
Unde venit Medus?
Ubi est Medus?
Quo it Medus?
Medus autem, qui dominum iratum timet, procul a villa Iulii abest. Dominus a servo malo timetur. Medus prope Romam est; iam muri Romani ab eo videntur et porta Capena. (Is qui via Latina venit per portam Capenam Romam intrat.) Cur Romam it Medus? Romam it, quia Lydia Romae habitat, nam Lydia arnica eius est: Medus Lydiam amat et ab ea amatur. Medus Romam vocatur ab amica sua, quae lemina est pu1chra et proba. Itaque is fessus non est et laetus cantat:
Non via longa est ROmam, ubi amica habitat mea pulchra.
Sed id quod Medus cantat a Lydia non auditur!
Medus autem Romae est ante ostium Lydiae. Medus ostium pulsat.
Lydia imperat: "Intra!"
Medus per ostium intrat et amicam suam salutat:
"Salve, mea Lydia! Ecce amicus tuus qui solus Romam
ad te venit."
Lydia verbis Medi delectatur eumque salutat: "0 amice, salve! Ubi est dominus tuus?"
Medus: "lUlius in villa est apud servos suos - neque is iam meus dominus est!"
Verba Medi a Lydia laeta audiuntur.
miércoles, 7 de noviembre de 2018
miércoles, 31 de octubre de 2018
Versipellis
Olim amicus meus cum centurione ex urbe discedebat. Nox erat, sed luna plena lucebat. Amicus et centurio per uiam festinabant. Vbi per stelas eunt, centurio tunicam deponit et eam circummingit.
Ecce centurio euanescit. Magnus lupus subito apparet.
Amicus meus ualde timebat. Magnus lupus ululat et ad siluam festinat. Tunica in uia iacet. Amicus tunicam caute inspicit. Ecce tunica erat lapidea. Tum amicus ad uillam amicae suae peruenit. Illa "lupus" inquit "uillam intrauit et oues occidit. Seruus collum eius lancea traiecit". Mane amicus in uiam redit et tunicam non inuenit sed sanguinem inuenit. Mox domum suam uenit. Centurio erat in lecto et collum eius medicus curabat. Centurio erat uersipellis.
De: http://fernandolillo.blogspot.com/2006/10/halloween-en-latn.html
miércoles, 24 de octubre de 2018
Carpe diem
1) Adaptat
Tu ne quaesieris (scire nefas) quem finem dei mihi, tibi dederint, nec Babylonios numeros temptaris.
Melius erit quidquid pati! Seu Iuppiter plures hiemes seu ultimam (hiemem) tribuit!
Sapere debes: vinum liques et spem longam spatio brevi reseces. Dum loquimur, invida aetas fugerit:
Carpe diem, crede posterum (diem) quam minimum!
Tu ne quaesieris (scire nefas) quem finem dei mihi, tibi dederint, nec Babylonios numeros temptaris.
Melius erit quidquid pati! Seu Iuppiter plures hiemes seu ultimam (hiemem) tribuit!
Sapere debes: vinum liques et spem longam spatio brevi reseces. Dum loquimur, invida aetas fugerit:
Carpe diem, crede posterum (diem) quam minimum!
2)Poema
Tu ne quaesieris (scire nefas) quem mihi, quem tibi
finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios
temptaris numeros. Vt melius, quidquid erit, pati!
seu plures hiemes, seu tribuit Iuppiter ultimam,
quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare
Tyrrhenum: sapias, uina liques et spatio breui
spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit inuida
aetas: carpe diem, quam minimum credula postero.
Quintus Horatius Flaccus, I, 11.
Quintus Horatius Flaccus, I, 11.
viernes, 19 de octubre de 2018
Villa
In villa sunt duo ostia: ostium magnum et ostium parvum. Villa duo ostia et multas fenestras habet.
In villa Iulii magnum atrium est cum impluvio. Quid est in impluvio? In eo est aqua. In atrio nullae fenestrae sunt.
Etiam peristylum magnum et pulchrum in villa est. 'Peristylum' est vocabulum Graecum. In villis Graecis et Romanis magna et pulchra peristyla sunt. Estne impluvium in peristylo? Id non in peristylo, sed in atrio est. In peristylo parvus hortus est. In villa sunt multa cubicula. Quintus in cubiculo parvo dormit. Estne magnum cubiculum Marci? Id quoque parvum est. Iulius et Aemilia in cubiculo magno dormiunt.
Ubi dormiunt servi? Ii quoque in cubiculis dormiunt. Suntne magna eorum cubicula? Ea non magna sunt, et multi servi in uno cubiculo dormiunt.
Etiam ancillae multae in uno cubiculo dormiunt, neque eae magna cubicula habent.
Aemilia in peristylo est.
Quid est in numero...?
2.
3.
4.
5.
Nm: Is, ea, id
Ac: eum, eam, id
Abl: eo, ea, eo
Iulius in cubiculo dormit: IS in cubiculo dormit.
Aemilia cum Iulio dormit. ___ cum eo dormit.
Perystilum est pulchrum. ____ est pulchrum.
In impluvio est aqua. In ____ est aqua.
Marcus Iuliam pulsat. ______________________.
Nm: ii, eae.
Servi dormiunt. ______________.
Ancillae dormiunt. ____________.
jueves, 18 de octubre de 2018
Suscribirse a:
Entradas (Atom)






