viernes, 18 de mayo de 2018

martes, 15 de mayo de 2018

CAPTIVLUM XIII

IRREPARABILE _____________

3A DECLINACIÓ

CERTAMEN SAECULARE

CAPITULA

jueves, 3 de mayo de 2018

Reformes d'August

August enumera les millores que ha duit a terme a Roma
Capitolium et Pompeium theatrum utrumque opus impensa grandi refeci sine ulla inscriptione nominis mei. Rivos aquarum compluribus locis vetustate labentes refeci, et aquam quae Marcia appellatur duplicavi fonte novo in rivum eius inmisso.

 Forum Iulium et basilicam quae fuit inter aedem Castoris et aedem Saturni, coepta profligataque opera a patre meo, perfeci et eandem basilicam consumptam incendio, ampliato eius solo, sub titulo nominis filiorum meorum incohavi, et, si vivus non perfecissem, perfici ab heredibus meis iussi. 

Duo et octoginta templa deum in urbe consul sextum ex auctoritate senatus refeci nullo praetermisso quod eo tempore refici debebat. Consul septimum viam Flaminiam ab urbe Ariminum refeci pontesque omnes praeter Mulvium et Minucium. 

Augustus, Res Gestae