jueves, 8 de noviembre de 2018

Quo Medus it?

FR-6j.jpg







Unde venit Medus?

 Ubi est Medus? 

Quo it Medus?






























Medus autem, qui dominum iratum timet, procul a villa Iulii abest. Dominus a servo malo timetur. Medus prope Romam est; iam muri Romani ab eo videntur et porta Capena. (Is qui via Latina venit per portam Capenam Romam intrat.) Cur Romam it Medus? Romam it, quia Lydia Romae habitat, nam Lydia arnica eius est: Medus Lydiam amat et ab ea amatur. Medus Romam vocatur ab amica sua, quae lemina est pu1chra et proba. Itaque is fessus non est et laetus cantat:
Non via longa est ROmam, ubi amica habitat mea pulchra.

Sed id quod Medus cantat a Lydia non auditur!



Medus autem Romae est ante ostium Lydiae. Medus ostium pulsat.
Lydia imperat: "Intra!"
Medus per ostium intrat et amicam suam salutat:
"Salve, mea Lydia! Ecce amicus tuus qui solus Romam
ad te venit."

Lydia verbis Medi delectatur eumque salutat: "0 amice, salve! Ubi est dominus tuus?"
Medus: "lUlius in villa est apud servos suos - neque is iam meus dominus est!"

Verba Medi a Lydia laeta audiuntur.


No hay comentarios: