August enumera les millores que ha duit a terme a Roma
Capitolium et Pompeium theatrum utrumque opus impensa grandi refeci sine
ulla inscriptione nominis mei. Rivos aquarum compluribus locis vetustate
labentes refeci, et aquam quae Marcia appellatur duplicavi fonte novo in rivum
eius inmisso.
Forum Iulium et basilicam quae fuit inter aedem Castoris et
aedem Saturni, coepta profligataque opera a patre meo, perfeci et eandem
basilicam consumptam incendio, ampliato eius solo, sub titulo nominis filiorum
meorum incohavi, et, si vivus non perfecissem, perfici ab heredibus meis iussi.
Duo et octoginta templa deum in urbe consul sextum ex auctoritate senatus
refeci nullo praetermisso quod eo tempore refici debebat. Consul septimum viam
Flaminiam ab urbe Ariminum refeci pontesque omnes praeter Mulvium et Minucium.
Augustus, Res Gestae
No hay comentarios:
Publicar un comentario