viernes, 8 de febrero de 2019

Asinus et Leo





Asinus dominum fugit et in silvam errat. In silvā leōnis pellem reperit et sibi induit. Dum induit pellem leonis, asinus nunc in pascua redit. Hāc fraude hominēs et bestiās territat, ut leo. 

Omnēs crēdunt eum leōnem esse. Rūsticī in villās suās sē condunt; bovēs, equī, ovēs, et omnēs agrī bestiae cum fugā salūtem quaerunt.

Asinus hōc modō diū per agrōs saevit; vēnit tandem dominus eius, asinum fugitīvum quaerens. Asinus dominum videt et horrendum in modum rudere coepit. Ita rudītū suō dominum quoque terrēre vult, sed dominus astūtē sibi dīcit: "Iste rudītus asinī est, nōn leōnis."

Asinum igitur auriculīs longīs comprehendit et acriter castīgat: "Aliōs fallere potes, sed egō tē cognoscō, mī asine." Tunc asinum fugitīvum fallācemque vehementer verberat et domum pellit.

Verbum sapientī sat est: Intrā pellem prōpriam tē continē.

RESPONDE QUAESTIONES

-Scribe V quaestiones.

-Scribe V V/F sententias.


No hay comentarios: