jueves, 11 de octubre de 2018

Romulus et Remus



ROMULUS ET REMUS







Text 1:
Non erat discrimen aetatis inter geminos ut daret nomen novae urbi et sciret qui eorum eam (urbem) regeret. Romulus in monte Palatino, Remus in monte Aventino templa capiunt.


Fama haec dicit: Augurium venit primo Remo. vidit sex voltures. Iam omnes hoc sciebant et Remus vidit duplicem numerum. Turba magna est, ingens rixa! Vulneratus Remus mortuus est. Romulus iratus, post mortem fratris eius, dicit: "Sic deinde, quicumque alius transiliet moenia mea" ita solus imperio Romulus fuit; condita urbs conditoris nomine vocata est.


Text 2:

Romulus et Remus, qui Reae Silviae et dei Martis liberi sunt, urbem Romam condiderunt; sed Romulus fratrem necavit, quia muros novae urbis violaverat. Ita Romulus primus Romae rex fuit. Pastores et agricolae regionis primi urbis incolae fuerunt. 




VERUM AN FALSUM?

1.Erat discrimen inter fratres.
2.Nemo regere urbem volebat.

3.Remo venit primo augurium.
4.Romulus vidit tres voltures.

5.Inter eos pugnant fortiter.
6.Romulus geminum suum vincit.

7.Pater eorum non est deus.
8.Remus fuit primus rex Romae.

9.Nomen urbis ex Romulo venit.
10.Primi incolae Romae agricolae fuerunt.


Descriu:



Qui sunt in imagine? Cuius liberi sunt? Quid agunt? Quam urbem condunt? Quid est inter eos? Quis est primus rex Romae?....



Text 3:

Sed Romulus reliquique Romae incolae mulieribus carebant. Itaque legatos in fínitimas civitates miserunt et viros feminasque vocaverunt ad magnum ludorum spectaculum. Sabini cum liberis ac coniugibus convenerunt. Ubi omnes ad ludos attenti erant, iuvenes Romani virgines sabinas captaverunt et secum duxerunt

No hay comentarios: