[2] L. Cornelio Lentulo Fulvio Flacco consulibus, quibus Hiero Romam
venerat, etiam contra Ligures intra Italiam bellum gestum est et de his
triumphatum. Carthaginienses tamen bellum reparare
temptabant, Sardinienses, qui ex condicione pacis Romanis parere
debebant, ad rebellandum impellentes. Venit tamen Romam legatio Carthaginiensium et pacem impetravit.
[3] T. Manlio Torquato C. Atilio Bulco consulibus de Sardis triumphatum
est, et pace omnibus locis facta Romani nullum bellum habuerunt, quod
his post Romam conditam semel tantum Numa Pompilio regnante contigerat.
No hay comentarios:
Publicar un comentario