jueves, 16 de noviembre de 2017

República (II)





[9] P.Cornelius Scipio Hannibali primus occurrit. Commisso proelio, fugatis suis ipse vulneratus in castra rediit. Sempronius Gracchus et ipse confligit apud Trebiam amnem. Is quoque vincitur. Hannibali multi se in Italia dediderunt. Inde ad Tusciam veniens Hannibal Flaminio consuli occurrit. Ipsum Flaminium interemit; Romanorum XXV milia caesa sunt, ceteri diffugerunt. Missus adversus Hannibalem postea a Romanis Q. Fabius Maximus. Is eum differendo pugnam ab impetu fregit, mox inventa occasione vicit.


No hay comentarios: