Minerva sapientiae dea est. Multae puellae Minervae aras cum rosis ornant. In Graecia Minervam ‘Atheneam’ apellant. Filia Iovis est. Minerva cum plurimis armis nascitur. Patrona Athenarum post disputam cum deo Neptuno est. In monte Olympo cum deis habitat.
1) Quae est Minerva?
2) Quam ornant puellae com rosis?
3)Quod nomen est Minervae inter graecos?
Non erat discrimen aetatis inter geminos ut daret nomen novae urbi et sciret qui eorum eam (urbem) regeret. Romulus in monte Palatino, Remus in monte Aventino templa capiunt.
Fama haec dicit: Augurium venit primo Remo. vidit sex voltures. Iam omnes hoc sciebant et Remus vidit duplicem numerum. Turba magna est, ingens rixa! Vulneratus Remus mortuus est. Romulus iratus, post mortem fratris eius, dicit: "Sic deinde, quicumque alius transiliet moenia mea" ita solus imperio Romulus fuit; condita urbs conditoris nomine vocata est.
Text 2:
Romulus et Remus, qui Reae Silviae et dei Martis liberi sunt, urbem Romam condiderunt; sed Romulus fratrem necavit, quia muros novae urbis violaverat. Ita Romulus primus Romae rex fuit. Pastores et agricolae regionis primi urbis incolae fuerunt.
VERUM AN FALSUM? 1.Erat discrimen inter fratres. 2.Nemo regere urbem volebat. 3.Remo venit primo augurium. 4.Romulus vidit tres voltures. 5.Inter eos pugnant fortiter. 6.Romulus geminum suum vincit. 7.Pater eorum non est deus. 8.Remus fuit primus rex Romae. 9.Nomen urbis ex Romulo venit. 10.Primi incolae Romae agricolae fuerunt. Descriu: Qui sunt in imagine? Cuius liberi sunt? Quid agunt? Quam urbem condunt? Quid est inter eos? Quis est primus rex Romae?.... Text 3: Sed Romulus reliquique Romae incolae mulieribus carebant. Itaque legatos in fínitimas civitates miserunt et viros feminasque vocaverunt ad magnum ludorum spectaculum. Sabini cum liberis ac coniugibus convenerunt. Ubi omnes ad ludos attenti erant, iuvenes Romani virgines sabinas captaverunt et secum duxerunt
Legamus! Deus
creat
caelum et terram intrasexdies.
Primo
die facit
lucem. Secundo die facit firmamentum, quodvocat
caelum. Tertio die cogit
aquas in unum locum et educit
e terra plantas et arbores.
Quarto die fecit solem
et lunam, et stellas. Quinto die [fecit] avesquae
volitant in aere,
et piscesqui natant in aquis. Sexto
die fecit omnia animalia,
postremo hominem; et quiescit
die septimo.
PENSVM I 1. Quid creat Deus primum? Intra quot dies? 2. Num lucem facit secundo die? 3.Quando fecit Deus solem et lunam?
4.Quomodo vocat firmamentum?
5.Ubi aves volant? 6.Quid agunt pisces in aquis?
7.Quid facit Deus septimo die?
PENSVM II
Busca derivats de: aqua, locus, terra, stella, sol.
PENSVM III
BUSCA les oracions de relatiu i analitza-les sintàcticament.
Multi dei sunt inter romanos: et multae deae! Magnus est numerus deorum dearumque!
Dei deaeque in monte Olimpo habitant. Inter deos sunt; Iuppiter, rex terrae et caeli et pater hominum et deorum, Pluto, rex Inferorum et Neptunus, deus maris, maximi sunt et in magno honore sunt.
Mars erat deus belli, Mercurius erat deus viarum, mercaturae et furti,
Inter deas sunt: Venus, dea voluptatis et amoris; Diana est dea silvarum et in silvis habitat. Minerva dea, quae inter graecos regina et patrona Athenarum erat, est sapientiae et prudentiae dea.
Vertader o fals? Dona la resposta correcta.
1.Inter romanos sunt pauci dei.
2.Tantum sunt deae.
3.Dei deaeque in terra inter homines habitant.
4.Pluto est deus et rex Inferorum.
5.Mercurius est deus maximus.
6.Venus est inter deas.
7.Mercurius erat deus belli.
8Venus est dea amoris.
9.Diana in Olimpo habitat.
10..Patrona Atherarum erat Minerva. Crea la pregunta adequada:
1 1 In principio creavit Deus caelum et terram. 2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas.
3 Dixitque Deus: " Fiat lux ". Et facta est lux. 4 Et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit Deus lucem ac tenebras. 5 Appellavitque Deus lucem Diem et tenebras Noctem. Factumque est vespere et mane, dies unus.
6 Dixit quoque Deus: " Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis ". 7 Et fecit Deus firmamentum divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita. 8 Vocavitque Deus firmamentum Caelum. Et factum est vespere et mane, dies secundus.
9 Dixit vero Deus: " Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida ". Factumque est ita. 10 Et vocavit Deus aridam Terram congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. 11 Et ait Deus: " Germinet terra herbam virentem et herbam facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram ". Et factum est ita. 12 Et protulit terra herbam virentem et herbam afferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum, qui habet in semetipso sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. 13 Et factum est vespere et mane, dies tertius.
14 Dixit autem Deus: " Fiant luminaria in firmamento caeli, ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos, 15 ut luceant in firmamento caeli et illuminent terram. Et factum est ita. 16 Fecitque Deus duo magna luminaria: luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas. 17 Et posuit eas Deus in firmamento caeli, ut lucerent super terram 18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. 19 Et factum est vespere et mane, dies quartus.
20 Dixit etiam Deus: " Pullulent aquae reptile animae viventis, et volatile volet super terram sub firmamento caeli ". 21 Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam pullulant aquae secundum species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum; 22 benedixitque eis Deus dicens: " Crescite et multiplicamini et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram ". 23 Et factum est vespere et mane, dies quintus.
24 Dixit quoque Deus: " Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas ". Factumque est ita. 25 Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta secundum species suas et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum.
26 Et ait Deus: " Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesint piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra ".
27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos.
28 Benedixitque illis Deus et ait illis Deus: " Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super terram ".
29 Dixitque Deus: " Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et universa ligna, quae habent in semetipsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis in escam 30 et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis, quae moventur in terra et in quibus est anima vivens, omnem herbam virentem ad vescendum ". Et factum est ita.
31 Viditque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
2 1 Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis exercitus eorum. 2 Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat. 3 Et benedixit Deus diei septimo et sanctificavit illum, quia in ipso requieverat ab omni opere suo, quod creavit Deus, ut faceret.
Poetae fabulam ita narrant. Graeci Troiam obsident. Graeci et troiani diu pugnant.
Post decem annos Graeci equum aedificant et fugam simulant.
Equus Graecos intus portat. Troiani equum vident et intra muros portant.
Graeci noctu surgunt et Troiam incendunt.
Antes de empezar con la historia de Roma y sus principales personajes, es necesario echar un vistazo a los hecho mitológicos que se narran en la leyenda de Eneas:
[1] Romanum imperium, quo neque ab exordio ullum fere minus neque incrementis toto orbe amplius humana potest memoria recordari, a Romulo exordium habet, qui Reae Silviae, Vestalis virginis, filius et, quantum putatus est, Martis cum Remo fratre uno partu editus est. Is cum inter pastores latrocinaretur, decem et octo annos natus urbem exiguam in Palatino monte constituit XI Kal. Maias, Olympiadis sextae anno tertio, post Troiae excidium, ut qui plurimum minimumque tradunt, anno trecentesimo nonagesimo quarto.
[2] Condita civitate, quam ex nomine suo Romam vocavit, haec fere egit. Multitudinem finitimorum in civitatem recepit, centum ex senioribus legit, quorum consilio omnia ageret, quos senatores nominavit propter senectutem. Tum, cum uxores ipse et populus suus non haberent, invitavit ad spectaculum ludorum vicinas urbi Romae nationes atque earum virgines rapuit. Commotis bellis propter raptarum iniuriam Caeninenses vicit, Antemnates, Crustuminos, Sabinos, Fidenates, Veientes. Haec omnia oppida urbem cingunt. Et cum orta subito tempestate non comparuisset, anno regni tricesimo septimo ad deos transisse creditus est et consecratus. Deinde Romae per quinos dies senatores imperaverunt et his regnantibus annus unus completus est.
Breviarium, Eutropi
Un podcast de Catalunya ràdio donde comentan qué hechos son reales y cuáles son simple leyenda sobre Troya: