viernes, 5 de octubre de 2018

Els Olímpics



Multi dei sunt inter romanos: et multae deae! Magnus est numerus deorum dearumque!

Dei deaeque in monte Olimpo habitant. Inter deos sunt; Iuppiter, rex terrae et caeli et pater hominum et deorum, Pluto, rex Inferorum et Neptunus, deus maris, maximi sunt et in magno honore sunt.

Mars erat deus belli, Mercurius erat deus viarum, mercaturae et furti,

Inter deas sunt: Venus, dea voluptatis et amoris; Diana est dea silvarum et in silvis habitat. Minerva  dea, quae inter graecos regina et patrona Athenarum erat, est sapientiae et prudentiae dea.

Vertader o fals? Dona la resposta correcta.

1.Inter romanos sunt pauci dei.
2.Tantum sunt deae.
3.Dei deaeque in terra inter homines habitant.
4.Pluto est deus et rex Inferorum.
5.Mercurius est deus maximus.
6.Venus est inter deas.
7.Mercurius erat deus belli.
8Venus est dea amoris.
9.Diana in Olimpo habitat.
10..Patrona Atherarum erat Minerva.

Crea la pregunta adequada:

Quis est...//quae est...//Ubi...?



miércoles, 3 de octubre de 2018

Mitologia: Cosmogonia i mitologia

           


Comparació amb la Biblia

1 1 In principio creavit Deus caelum et terram. 2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas.

3 Dixitque Deus: " Fiat lux ". Et facta est lux. 4 Et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit Deus lucem ac tenebras. 5 Appellavitque Deus lucem Diem et tenebras Noctem. Factumque est vespere et mane, dies unus.

6 Dixit quoque Deus: " Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis ". 7 Et fecit Deus firmamentum divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita. 8 Vocavitque Deus firmamentum Caelum. Et factum est vespere et mane, dies secundus.

9 Dixit vero Deus: " Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida ". Factumque est ita. 10 Et vocavit Deus aridam Terram congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. 11 Et ait Deus: " Germinet terra herbam virentem et herbam facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram ". Et factum est ita. 12 Et protulit terra herbam virentem et herbam afferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum, qui habet in semetipso sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. 13 Et factum est vespere et mane, dies tertius.

14 Dixit autem Deus: " Fiant luminaria in firmamento caeli, ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos, 15 ut luceant in firmamento caeli et illuminent terram. Et factum est ita. 16 Fecitque Deus duo magna luminaria: luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut praeesset nocti, et stellas. 17 Et posuit eas Deus in firmamento caeli, ut lucerent super terram 18 et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. 19 Et factum est vespere et mane, dies quartus.

20 Dixit etiam Deus: " Pullulent aquae reptile animae viventis, et volatile volet super terram sub firmamento caeli ". 21 Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam pullulant aquae secundum species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum; 22 benedixitque eis Deus dicens: " Crescite et multiplicamini et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram ". 23 Et factum est vespere et mane, dies quintus.
24 Dixit quoque Deus: " Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas ". Factumque est ita. 25 Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta secundum species suas et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum.
26 Et ait Deus: " Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et praesint piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili, quod movetur in terra ".
27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos.

28 Benedixitque illis Deus et ait illis Deus: " Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus, quae moventur super terram ".

29 Dixitque Deus: " Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et universa ligna, quae habent in semetipsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis in escam 30 et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis, quae moventur in terra et in quibus est anima vivens, omnem herbam virentem ad vescendum ". Et factum est ita.

31 Viditque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.

2 1 Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis exercitus eorum. 2 Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat. 3 Et benedixit Deus diei septimo et sanctificavit illum, quia in ipso requieverat ab omni opere suo, quod creavit Deus, ut faceret.



lunes, 24 de septiembre de 2018

Ita narrant...La fundació de Roma

Poetae fabulam ita narrant. Graeci Troiam obsident. Graeci et troiani diu pugnant. 

Post decem annos Graeci equum aedificant et fugam simulant. 

Equus Graecos intus portat. Troiani equum vident et intra muros portant.

Graeci noctu surgunt et Troiam incendunt.


Antes de empezar con la historia de Roma y sus principales personajes, es necesario echar un vistazo a los hecho mitológicos que se narran en la leyenda de Eneas:





[Anchises pater dixit:] 

excudent alii spirantia mollius aera

(credo equidem), vivos ducent de marmore vultus,

orabunt causas melius, caelique meatus

describent radio et surgentia sidera dicent:               850

tu regere imperio populos, Romane, memento
(hae tibi erunt artes), pacique imponere morem,
parcere subiectis et debellare superbos.'

Eneida, Virgili







[1] Romanum imperium, quo neque ab exordio ullum fere minus neque incrementis toto orbe amplius humana potest memoria recordari, a Romulo exordium habet, qui Reae Silviae, Vestalis virginis, filius et, quantum putatus est, Martis cum Remo fratre uno partu editus est. Is cum inter pastores latrocinaretur, decem et octo annos natus urbem exiguam in Palatino monte constituit XI Kal. Maias, Olympiadis sextae anno tertio, post Troiae excidium, ut qui plurimum minimumque tradunt, anno trecentesimo nonagesimo quarto.

[2] Condita civitate, quam ex nomine suo Romam vocavit, haec fere egit. Multitudinem finitimorum in civitatem recepit, centum ex senioribus legit, quorum consilio omnia ageret, quos senatores nominavit propter senectutem. Tum, cum uxores ipse et populus suus non haberent, invitavit ad spectaculum ludorum vicinas urbi Romae nationes atque earum virgines rapuit. Commotis bellis propter raptarum iniuriam Caeninenses vicit, Antemnates, Crustuminos, Sabinos, Fidenates, Veientes. Haec omnia oppida urbem cingunt. Et cum orta subito tempestate non comparuisset, anno regni tricesimo septimo ad deos transisse creditus est et consecratus. Deinde Romae per quinos dies senatores imperaverunt et his regnantibus annus unus completus est.

Breviarium, Eutropi


Un podcast de Catalunya ràdio donde comentan qué hechos son reales y cuáles son simple leyenda sobre Troya:












viernes, 21 de septiembre de 2018

Primae scholae




1r batx:
Describite hanc imaginem, quam iam in schola vidimus! (Tantum tres lineas facite!)



4t ESO: Llegiu una altra vegada el text que trobareu aquí

lunes, 17 de septiembre de 2018

Corneli Àtic, Pancraci

Una buena manera de practicar la lectura del latín es recurrir a las innumerables muestras epigráficas que nos dejaron los romanos.

Este ejemplo proviene de la ciudad romana de Pollentia (s III d.C):



Lectura sobre la lápida:


D(is) · M(anibus) · Cor(nelii) · Attici e firmo signo·
Pancrati · hic iacet infelix fato
deceptus iniquo · solitus ·
assiduis durare membra
palaestris · arte quoque si
gni sui populo placuitque
frequenter · qui terra fru
ge creatus et igne ac fumo
crematus · iam nihil existis
nisi quod superfuit igni ·
ossa atque cinis
iacent sub te
gmine saxi
(hedera) (palma) (hedera)



Lectura ordenada:


Hic iacet infelix fato deceptus iniquo
solitus assiduis durare membra palaestris,
arte quoque signi sui populo placuitque frequenter
qui terra fruge creatus et igne ac fumo crematus
iam nihil existis nisi quod superfuit igni.
ossa atque cinis iacent sub tegmine saxi.


Traducción:

A los Dioses Manes de Cornelio Ático, de bien escogido sobrenombre, Pancracio.
Aquí yace, infeliz,  cazado por su malvado destino. Solía endurecer su cuerpo en la palestra y también acostumbraba  a gustar al público con su 'sobrenombre'.
Tú, que fuiste creado como fruto en la tierra, ahora eres quemado por el fuego y el humo.
Ya no existes, solamente queda lo que sobrevivió al fuego.
Huesos y cenizas yacen bajo la piedra. 



jueves, 13 de septiembre de 2018

Inici de curs!

Salvete omnes,

Comencem el curs 18/19 al Ramon Llull.

Us vull donar la benvinguda a aquest blog. Serà una eina útil per compartir els materials que treballarems a classe.

Prima no datur, ultima dispensatur, segons la tradició la primera classe no s'ha de fer i la darrera s'ha de dispensar.

Nosaltres no farem classe, però aprofitarem per establir el punt de partida necessari per començar aquest nou camí.

Llatí 4t ESO i Llatí I 

Com seria la vostra vida si haguessiu nascut a Roma fa més de 2000 anys?



Llatí I: Dossier

4t ESO: Dossier

sábado, 23 de junio de 2018

"Aestate pueri si valent, satis discunt."

Ludi magister, parce simplici turbae:
sic te frequentes audiant capillati
et delicatae diligat chorus mensae,
nec calculator nec notarius velox
5maiore quisquam circulo coronetur.
albae leone flammeo calent luces
tostamque fervens Iulius coquit messem.
cirrata loris horridis Scythae pellis,
qua vapulavit Marsyas Celaenaeus,
10ferulaeque tristes, sceptra paedagogorum,
cessent et Idus dormiant in Octobres:
aestate pueri si valent, satis discunt.