Retrat:
Forma fuit eximia et per omnes aetatis gradus venustissima, quamquam et omnis lenocinii neglegens; in capite comendo tam incuriosus, ut raptim compluribus simul tonsoribus operam daret ac modo tonderet modo raderet barbam eoque ipso tempore aut legeret aliquid aut etiam scriberet. Vultu erat vel in sermone vel tacitus adeo tranquillo serenoque, ut quidam e primoribus Galliarum confessus sit inter suos, eo se inhibitum ac remollitum quo minus, ut destinarat, in transitu Alpium per simulationem conloquii propius admissus in praecipitium propelleret. Oculos habuit claros ac nitidos, quibus etiam existimari volebat inesse quiddam divini vigoris, gaudebatque, si qui sibi acrius contuenti quasi ad fulgorem solis vultum summitteret; sed in senecta sinistro minus vidit; dentes raros et exiguos et scabros; capillum leviter inflexum et subflavum; supercilia coniuncta; mediocres aures; nasum et a summo eminentiorem et ab imo deductiorem; colorem inter aquilum candidumque; staturam brevem – quam tamen Iulius Marathus libertus et a memoria eius quinque pedum et dodrantis fuisse tradit, – sed quae commoditate et aequitate membrorum occuleretur, ut non nisi ex comparatione astantis alicuius procerioris intellegi posset.
[80] Corpore traditur maculoso dispersis per pectus
atque alvum genetivis notis in modum et ordinem ac numerum stellarum
caelestis ursae, sed et callis quibusdam ex prurigine corporis
adsiduoque et vehementi strigilis usu plurifariam concretis ad
impetiginis formam. Coxendice et femore et crure sinistro non perinde
valebat, ut saepe etiam inclaudicaret; sed remedio harenarum atque
harundinum confirmabatur. Dextrae quoque manus digitum salutarem tam
imbecillum interdum sentiebat, ut torpentem contractumque frigore vix
cornei circuli supplemento scripturae admoveret. Questus est et de
vesica, cuius dolore calculis demum per urinam eiectis levabatur.
[88] Orthographiam, id est formulam rationemque scribendi a grammaticis
institutam, non adeo custodit ac videtur eorum potius sequi opinionem,
qui perinde scribendum ac loquamur existiment. Nam quod saepe non
litteras modo sed syllabas aut permutat aut praeterit, communis hominum
error est. Nec ego id notarem, nisi mihi mirum videretur tradidisse
aliquos, legato eum consulari successorem dedisse ut rudi et indocto,
cuius manu "ixi" pro "ipsi" scriptum animadverterit. Quotiens autem per
notas scribit, B pro A, C pro B ac deinceps eadem ratione sequentis
litteras ponit; pro X autem duplex A.
Acció política:
[7] Hic quoque ingens bellum civile commovit cogente uxore Cleopatra, regina Aegypti, dum cupiditate muliebri optat etiam in urbe regnare. Victus est ab Augusto navali pugna clara et inlustri apud Actium, qui locus in Epiro est, ex qua fugit in Aegyptum et desperatis rebus, cum omnes ad Augustum transirent, ipse se interemit. Cleopatra sibi aspidem admisit et veneno eius extincta est. Aegyptus per Octavianum Augustum imperio Romano adiecta est praepositusque ei C. Cornelius Gallus. Hunc primum Aegyptus Romanum iudicem habuit.
[8] Ita bellis toto orbe confectis Octavianus Augustus Romam rediit, duodecimo anno, quam consul fuerat. Ex eo rem publicam per quadraginta et quattuor annos solus obtinuit. Ante enim duodecim annis cum Antonio et Lepido tenuerat. Ita ab initio principatus eius usque ad finem quinquaginta et sex anni fuerunt. Obiit autem septuagesimo sexto anno morte communi in oppido Campaniae Atella. Romae in campo Martio sepultus est, vir, qui non inmerito ex maxima parte deo similis est putatus. Neque enim facile ullus eo aut in bellis felicior fuit aut in pace moderatior. Quadraginta et quattuor annis, quibus solus gessit imperium, civilissime vixit, in cunctos liberalissimus, in amicos fidissimus, quos tantis evexit honoribus, ut paene aequaret fastigio suo.
[9] Nullo tempore ante eum magis Romana res floruit. Nam exceptis civilibus bellis, in quibus invictus fuit, Romano adiecit imperio Aegyptum, Cantabriam, Dalmatiam saepe ante victam, sed penitus tunc subactam, Pannoniam, Aquitaniam, Illyricum, Raetiam...

No hay comentarios:
Publicar un comentario